Equus et asinus, leo et lupus ,canis et ovis bestiae sunt. Leo et lupus sunt bestiae ferae,quae alias bestias capiunt et edunt. In Africa sunt multi leones. Pastores Africae leones timent,nam leones non solum oves pastorum edunt,sed etiam pastores ipsos! Nom bestia, sed homo est pastor; leones autem non solum alias bestias,sed etiam homines edunt. Ferae et homines amici non sunt. Canis amicus homonis est,ea bestia fera non est.