Hoc a maioribus nostris sapienti consilio institutum est, ut bonarum artium studiosi, academicis disquisitionibus rite peractis, honorificum peterent industriae atque eruditionis testimonium. Quamobrem cum ornatissimus Carolus Henricus Maria Gussenhoven
nat us in urbe Amslelodami
legibus academicis satisfecisset atque ad summos honores eruditioni suae consentaneos iam contenderet, Nos, quo causam honestissimam adiuvaremus, cum de eius in LITTERIS HUMANIORIBUS progressibus quaestionem instituimus, tum audivimus e u m defendentem labellum qui inscribitum
On the grammar and Semantics of Sentence Accents
theseque huic libello adiunctas.
In qua quaestione et defensione cum sese talem praestitisset, ut Nobis doctrinam atque diligentiam probaret, honorificum quod ei debetur testimonium libenter tribuimus. Quapropter Nos pro potestate nobis concessa eundem Carolum Henricum Mariam Gussenhoven
DOCTOREM solemni modo rituque creavimus et renuntiavimus et ei concessimus quidquid iuris et honoris legitime creato docori vel lege vel more tribui solet. Cuius rei quo sit firma testataque fides Diploma maiore Universitatis sigillo confimatum, ei tradendum curavimus.
Datum Noviomagi die XXV m. iunii a. MCMLXXXIV